monumenta.ch > Plinius > sectio 222

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 222
{XXXVII} Sideratio tota e caelo constat. quapropter et grando in his causis intellegi debet et carbunculatio et quod pruinarum iniuria evenit. haec enim verno tepore invitatis et erumpere audentibus satis mollibus insidens adurit lactescentes germinum oculos, quod in flore carbunculum vocant. pruinae perniciosior natura, quoniam lapsa persidit gelatque ac ne aura quidem ulla depellitur, quia non fit nisi inmoto aere et sereno. proprium tamen siderationis est sub ortu canis siccitatum vapor, cum insita ac novellae arbores moriuntur, praecipue ficus et vitis.